FLUMEN et FLUVIUS

FLUMEN et FLUVIUS
FLUMEN et FLUVIUS
synonyma, nisi quod Flumen proprie ipsa aqua, Fluvius, decursus aquae. Sunt autem Fluvii, venae quasi minoris Geocosmi, fibris similes per folia plantarum excurrentibus, quibus una cum lacubus aliisqueve partibus Oceani minoribus, e Mari origo, in quod etiam redeunt. Adeo nempe totus Geocosmus innumeris abundat cavernis, hydrophylaciis siphonibus, et hydragogis ductibus, in quos non potest non Oceanus incumbens gravissimo molis suae pondere ingentem aquae copiam effundere, et ad superiora terrae protrudere, haud secus ac antliâ pressas aquas in altum eiaculamur et diffundimus. Athanas. Kircher. M. S. l. 5. s. 1. Disq. 1. A Gentibus pro Diis culti, quorum filiae Nymphae habebantur, ut inductione fluviorum, apud Poetas inprimis celebrium, liquet. Ex Historicis unum satis sit adduxisse Rubiconem, cui equorum greges consecravit, apud Suet. Cael. c. 81. Hinc omnia animalibus a natura data iis adscripta sunt: caput, brachia, pedes alia. Et quidem, caput quod attinet, ταυρομορφεῖς, tauriformes, fingebantur, occasione illius Homerici Il. φ.
Τοὺς ἔκβαλλε θύραζε μεμυκὼς ἠὑτε ταῦρος.
Ubi mugitus iis taurinus tribuitur a Poeta: sicut viri cornuti formâ Cephissum ab Atheniensibus cultum esse, auctor est Aelian. Var. Hist. l. 2. c. 33. ubi, quae gentes Graeciae quâ formâ coluerint Flumina, notat. Utrumqueve iungit de Ismeno loquens, Stat. Theb. l. 9. v. 420.
Cornua concutiens, sic turbidus ore profundo
Incipit ———
Brachia, ἐκτροπαὶ illorum dicuntur, quae et cornua nonnumquam; pedes, ostia sunt. Praeterea affectus humanos, domicilia item iis assignata legas; qua de re vide Barth. ad Stat. l. 5.sylv. 4. v. 5. et Theb. l. 4. v. 832. etc. Inscriptum heroo: ΘΕΟΥ. ΧΘΟΝΙΟΥ. ΟΞ. ΠΟΤΑΜΟΥ. ΡΕΥΜΑ. ΔΙΕΠΕΙ. apud Desid. Herald. Animadv. Arnob. l. 1. ad illa. Indigetes illi, qui flumen repunt et in alveis Numisi cum ranis et pisciculis degunt? Et Νομικῖου habet Dionys. Halic. Antiqq. Rom. l. 1. Καὶ ἀυτῷ καταϚκενάζουσιν οἱ Λατῖνοι τιρῷον ἐπιγραφῇ τοιᾳδε κοσμούμενον, ΠΑΤΡΟΣ ΘΕΟΥ ΧΘΟΝΙΟΥ ΟΣΝΟΜΙΚΙΟΥ ΡΕΥΜΑ ΔΙΕΠΕΙ. Itegram descriptionem spectri huiusmodi hanc Claud. exhibet in Cons. Prob. et Olyb. Carm. 1. v. 2XI. et seqq.
——— ——— Ilicet herbis
Pallentes thalamos, et structa cubilia musco
Deserit, ac Nymphis urnam commendat herilem.
Illi glauca nitent hirsuto lumina vultu,
Caeruleisque infecta notis, reddentia patrem
Oceanum: crispo densantur gramine colla.
Vertice luxuriat toto crinalis arundo.
Quam neque fas Zephyris frangi, nec sole perustam
Aestivo candore mori: sed vivida frondet,
Aequaevum complexa caput. taurina levantur
Cornua temporibus, raucos sudantia rivos,
Distillant per pectus aquae frons hispida manat
Imbribus: in liquidos fontes se barba repectit.
Quo modo etiam pingebantur, sic tamen, ut proni in laevam, quum quiescerent: Stat. docente Theb. l. 2. v. 218.
——— pater ipse bicornis
In laevum pronâ nixus sedet Inachus urnâ.
Itaqueve quicunqueve fluvium transituri, eum adorabant, et manus lavabant, ex praecepto Hesiodi,
Μηδέ ποτ᾿ ἀενάων ποταμῶν καλλίῤῥοον ὕδωρ
Ποςςὶ περᾶν, τρίν γ᾿ ἔυξῃ, ἰδὼν ἐς καλὰ ῤέεθρα,
Χεῖρας νιψάμενος πολυηράτῳ ὕδατι λευκῷ.
Quod secuti Romani Petroniam amnem in Tiberim defluentem inauspicato numquam transibant, quod perenne auspicari dixêre, teste Festo in Petronio. Militares insuper copiae in traiectu sacrificabant, quod θύειν τὰ διαβατήρια Graecis indigitatum. Taceo coronas ex myrica aut arundine, capillorum primitias, virginitatem, equos taurosque, alia, iis consecrata, vota suscepta, et soluta; ceteraqueve quibus superstitio Idola sua antiquitus. coluit, in recentius quoqueve aevum, imo praesentem aetatem, apud Idololatras Indos, valitura. Vide etiam supra ubi de Amnibus, Aqua, et Diis Gentilium, nec non infra in voce Potamides. Ceterum sanguineo colore visi, vel etiam tempore non suo exundantes, inter prodigia semper numerati sunt, plenus Liv. Obsequens, Veterum alii, quibus adde C. Barth. Animadv. ad Pap. Stat. Theb. l. 4. v. 375. et l. 7. v. 405. Nec omittendus ritus Vett. fluminibus gelidis lavandi pueros, futuros Heroas. Ita enim Claud. de 4. Cons. Honor. Carm. 8. v. 525.
Flumina laverunt puerum Rhodopeia Martem.
Virg. de Rutulis Aen. l. 9. v. 603.
Durum a stirpe genus, natos ad flumina primum
Deferimus, saevoque gelu duramus et undis etc.
Vide eundem Barth. ibid. Theb. l. 9. v. 797. etc. Nec cadavera reorum vel hostium in fluvios proiciendi, vide infra ubi de Tractione. Sed et suorum defunctorum corpora in eos deicere solitos Aethiopas aliosqueve, discimus ex Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 3. c. 2. etc. Plura de Fluviis, origine inprimis, et maximorum ab Sept. versus Austr. fluxu, apud G. I. Voss. de Idolol. l. 2. c. 73. et seqq.
Fluvii totius Geocosm: notiores, ex Auctore Anonymo Hist.
Orbis Terr. iuxta alphabeti ordinem.
I. Europae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • FLUVIUS — vide supra Flumen …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Fluß, der — Der Flúß, des sses, plur. die Flüsse, von dem Zeitworte fließen. 1. Der Zustand, da ein Körper fließet; ohne Plural. 1) Von eigentlich flüssigen Körpern. Den Fluß eines Baches, eines Körpers befördern. Indessen ist es hier in den… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • CALETAE — melius Caleti, et Velocasses populi inter Belgas numerantur Caesari, l. 2. Bell. Gall. c. 4. qui Caletos decem milia armata pollicitos esse ait, Velocasses et Veromanduos totidem. Nimirum Gallos a Belgis Matronâ et Sequanâ dividi scripserat. Cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NILUS — I. NILUS Aegypti Episcopus exustus, sub Diocletiano. Vide Lactantium, l. 5. c. 11: II. NILUS Africae fluv. celeberrimus, ut Asiae Ganges, et Indus, atque Europae Danubius. Plurima eius ab antiquis perhibentur, et celebrantur nomina. Nam et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TIGRIS — I. TIGRIS quadrupedum pulcherrima, ut pavo avium, Oppianus, Cyneget. l. 3. v. 340. Τίγριδος αὖ μετέπειτα κλυτὸν δέμας ἀείδωμεν Τῆς οὐ τερπνότερον φύσις ὤπαϚε τεχνήεςςα, Ο᾿φθαλμοῖσιν ἰδεῖν, θηρῶν μετὰ πουλυν` ὅμιλον, Τόςςον δ᾿ ἐν θήρεςςι μέγ᾿… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAYSTER vel CAYSTRUS — CAYSTER, vel CAYSTRUS fluv. Asiae circa Ephesum, nune Chiay, cui etiam regioni nomen dat; nam tractus ille Caystrius dicitur, ut auctor est Eunapius Sardianus. Fluvius hic cycnis olim abundavit. Unde Ovidio, Trist. l. 5. El. 1. v. 11. Caystruss… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVANTAE — I. NOVANTAE Ptol. Gasllower, populi Albionis, in Scotia ad occasum, quorum regio Gallovidia, Galloway, in peninsula, contra Hiberniam, inde 20. milliar. distantem, teste Lhuydô. Ibi Novantum promontor. Kanter, teste Boethô, Akermonchead Camdeno.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PIGRES — I. PIGRES Graece Πίγβης, in antiquis Arriani codicib. legitur pro Τίγρης, qui aliter Τίγρες, celebris Persiae fluvius, quam scripturam in Palatinis exemplaribus multis locis se reperisse, Salmas. tradit. Testatur idem Eustathius, et praeterea… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RHENUS — German. der Rhein, vel Rhyn, Gall. le Rhin, Batavis de Rhyn, notissimus, et maximus Germaniae post Danubi um fluvius, illam a Gallia disterminans, a lacu Constantiensi Basileam usque, postquam prius Rhetos ab Helvetia, a fontibus nempe usque ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dhioliba — Niger (fleuve) Pour les articles homonymes, voir Niger (homonymie). Niger Caractéristiques …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”